Text: Fassung von Christian Wilhelm Kindleben, 1781
Melodie: heutige Form der lateinischen Weise, 1781
1. |:
Gaudeamus igitur, iuvenes dum sumus, :|
post iucundam iuventutem, post molestam senectutem
|: nos habebit humus ! :|
2.
|: Ubi sunt, qui ante nos in mundo fuere ? :|
Vadite ad superos, transite ad inferos,
|: ubi iam fuere. :|
3.
|: Vita nostra brevis est, brevi finietur, :|
venit mors velociter, rapit nos atrociter,
|: nemini parcetur. :|
4.
|: Vivat academia, vivant professores, :|
vivat membrum quodlibet, vivant membra quaelibet,
|: semper sint in flore ! :|
5.
|: Vivant omnes virgines, faciles, formosae, :|
vivant et mulieres, tenerae, amabiles,
[: bonae, laboriosae ! :]
6.
|: Pereat tristitia, pereant osores, :|
pereat diabolus, quivis antiburschius,
|: atque irrisores ! :|